

Epistola ad Hebraeos*
Caput 11: Versus 4
Fide plurimam.Quod patres antiqui per fidem sint consecuti testimonium justitiae ostendit, ponens aliud exemplum ad commendationem justitiae.Defunctus adhuc loquitur.Id est, materia est nobis loquendi, ut de ejus fide exemplum demus. Non enim mors exstinxit famam fidei. Ex fide et patientia praecedentium consolatur istos. Abel adhuc loquitur, quia alios suo exemplo admonet ut justi sint. Interemit eum quidem mors, sed non cum eo interemit gloriam ejus et memoriam.[AUG.]Neque Henoch et Elias per tam longam aetatem senectute marcuerunt, nec tamen, etc., usque ad priusquam propter peccatum inde exire meruisset.